Beatus Georgius

de militia translatus in militiam,

terreni tribunatus quo fungebatur

officium christianæ militiæ

professione mutavit.

Alleluia. Alleluia.

 

Ora pro nobis, Beate Georgii.

Ut digne efficiamur promissionibus Christi.

 

Oratio
Magnificantes, Domine, potentiam tuam, supplices exoramus, ut, sicut sanctus Georgius dominicæ fuit passionis imitator, ita sit fragilitates nostræ promptus adiutor. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Your email address will not be published. Required fields are marked *

*